- QUINSAEUM
- QUINSAEUMurbs ampla Sinensium, Tantae magnitudinis Mendeyio Ponto, Herrerae, Maldonato et Trigaltio, ut expedi tus eques intra diei spatium vix illam circumdare cursu possit, utpote ambit. leuc. 30. longitud. 10. latitud. 5. Ibi portae 470. tantaeque spissitudinis muri, ut duodeni equi commode illos transmittere queant. Hornio est Cambalu hodie: Sed videtur nunc M. Martinio esse Hangcheum, provinciae Chequinensis primar. alias Kingsu, seu Kingsay indoctis, i. e. urbs vere regia, fuit enim Regum sedes versus A. C. 1300. et postea Lingan etiam dicta fuit. Ad fluv. Cientang, vix 40. mill. pass. ab ora maris Eoi in Occasum. Etiamnum perampla, sub se habens 7. urbes minores. M.Paulus l. 2. c. 67. Horn. l. 4. de orig. Gent. Americ. c. 3. Martin. Atl. Sin. M. P. Veneti temporibus regia Sinensium fuit, quam decimus Imperator familiae Sungae Koacungus Kin, Tartaros fugiens, hîc statuit, atque icirco Kingsu, corrupte Quinsai vocata est. Nec abscedit pontium numerus, quorum 12000. Venetus refert in Urbe reperiri; inprimis si pontibus Arcus iungantur Triumphales, quos ob fornicis similitudinem pontium locô Auctor is habere potuit: quemadmodum idem tigrides Leones dixit, cum tamen leones in iis tractibus nulli. Forte et non tantum eos pontes, qui in et extra Urbem sunt, sed qui in toto eius territorio, comprehendit, quâ ratione numerum augere quoque potuisset. Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 6. sect. 2. §. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.